Colne Charter 9
Omnibus Christiane religionis cultoribus frater Radulfus indignus Cantuariensis ecclesie minister salutem et dei benedictionem.
Hortantes oramus et orantes hortamur karissimam vestre fraternitatis dilectionem ut gratia dei cuius servi et nostri cuius confratres sunt fratribus istis de Abendonia consilium et auxilium amicabiliter prebeatis, ortatu enim nostro et consilio deo auctore et Henrici Regis assensu et obedientia Abendonensis abbatis comitante volunt in quadam ecclesia in Essexa ab Alberico de Ver sibi in elemosina collocata deo servire et ibi domos et edificationes monachis habiles construere, ad quod quicunque deo inspirante eos adiuverent vel consilium et auxilium prebuerint prebeat illis deus partem in omnibus beneficiis et orationibus nostris et mereant eterne beatudinis remuneratione gloriari. Preterea auctoritate officii nostri inviolabiliter confirmamus, et in eternum permanere precipimus omnes donationes terrarum, ecclesiarum, decimarum, reddituum, libertatum, vel aliarum rerum, quas Albericus de Ver et uxor eius Beatrix eorumque heredes vel homines cum posteritate sua iam fecerunt vel facturi sunt deo et eius gloriose genetrici vigini Marie et predictis monachis Abendonie apud Colun in Essexa deo famulantibus, scilicet, in Colun ecclesiam sancti Andree et terram Rannulfi presbiteri et cum omnibus ad ecclesiam pertinentibus et sexies virginti acras de dominio et viridarium quod est ultra aquam cum vivario et terram quam Serlo habuit sicut melius et largius unquam habuit in pascuis et silvis et campis, et duas silvas, scilicet, Dodepolesho et Nordwude et silvam de Liteheia cum xx acris terre, et terram Gode x solidorum de gablo, et terram Eadwini v solidorum de gablo, et xx acras de dominio que cambite fuerant pro terra blachemanni et unum hominem cum v acris, et terram Elmari Longi et terram Wulwini forestarii et molendinum et grangias; et ecclesiam de Duvrecurt cum xxx acris terre et cum omnibus sibi pertinentibus, et ecclesiam de Bonetleia cum omnibus pertinentibus, et ecclesiam de Campis cum omnibus pertinentibus, in maneriis, scilicet, Haingeham, Belcheham, Laurehan, Aldeham, Duvrecurt, Bonetleia, Roinges, duas partes decime de dominio de omnibus rebus et unum hominem cum quinque acris; in Walde et Wadenho medietatem decime de dominio de omnibus rebus et unum hominem cum quinque acris; in Haingeham duo molendina que Aldwinus molendinarius tenebat; de terra Adelelmi de Burgate x solidatas; apud Scaldewellam xl solidatas terre; dimidiam decimam de dominio de Miblanc de Colun; apud Buras totam decimam Ricardi filii Hadeline et Gilberti vicini sui excepta parte presbiteri; apud Canevellam tertiam partem decime Aluredi vicecomitis et duas partes decime Radulfi in eadem villa; apud Haingeham tertiam partem decime Rannulfi Mengui et tertiam partem Roberti Balci et de terre Guihumari et de terra Willelmi Grosvassal. presenti etiam scripto communimus et corroboramus omnia quecunque aliorum fidelium donatione vel aliis piis modis predicti monachi possederunt vel possessuri sunt dei et domini pape et nostra auctoritate prohibentes ne quis contra hanc institutionem et Henrici regis confirmationem sicut eius carta testatur has donationes sive possessiones predictorum fratrum infirmares subtrahere aut exactionibus aut indebitis consuetudinibus onerare presumat, quod si quis presumpserit et huius decreti contradictor convulsor et temerator extiterit cum Iuda proditore eterno anathemati subiaceat nisi dominio nostro Ihesu Christo et eius gloriose genetrici virgini Marie digna penitentia satisfecerit. Pax dei et benedictio omnibus benfactoribus suis. Amen. Valete.