Colne Priory Charter 4
Stephanus Rex Anglie, episcopo Londonensi et iusticiariis et vicecomitibus et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis Londonie et Midelsexe salutem.
Precipio quod ecclesia sancte Marie de Abendona et monachi teneant ecclesiam suam de Chensindetona et terram suam ita bene et in pace et in quiete et in honorifice sicut Albericus de Ver eam illas dedit et sicut carta regis Henrici testatur quam inde habent nec hoc ponantur inde in novam vel iniustam consuetudinem.
Teste. Roberto de Ver. Apud Londoniam.