Colne Priory Charter 2
Omnibus ecclesie dei fidelibus sub regimine meo notum fieri volo quod ego
Henricus dei gratia Anglorum rex pro peccatorum meorum remissione et pro mea omniumque predecessorum et successorum meorum salute concedo et regia potestate confirmo et in eternum permanere auctorizo omnes donationes terrarum ecclesiarum decimarum reddituum libertatum vel aliarum rerum quas
Albericus de Ver et
uxor eius Beatrix eorumque heredes et homines cum posteritate sua et alii fideles iam fecerunt et facturi sunt deo et eius gloriose genetrici virgini Marie et
monachis de Abendonia apud Colun in Essexa deo famulantibus. Scilicet, in Colun ecclesiam sancti Andree cum terra
Rannulfi presbiteri et cum omnibus ad ecclesiam pertinentibus et sexies xx acras de dominio et viridarium quod est ultra aquam cum vivario et terram quam
Serlo habuit sicut melius et largius unquam habuit, in campis et silvis et pascuis, et duas silvas scilicet Dodepolesho et Norwude et silvam de Litleheia cum xx acris terre et terram
Gode decem solidorum de gablo et terram
Eadwini v solidorum de gablo et xx acras de dominio que cambite fuerunt pro terra
Blachemanni et
unum hominem cum quinque acris et terram
Elmari Longi et terram
Wulfwini forestarii et molendinum et grangias. Et ecclesiam de Duvrecurt cum xxx acris terre et cum omnibus pertinentibus, et ecclesiam de Campis cum omnibus pertinentibus. In maneriis, scilicet, Haingeham, Belcheham, Laureham, Aldeham, Duvrecurt, Bonetleia, Roinges, duas partes decime de dominio de omnibus rebus et unum hominem cum quinque acris. In Walda et Wadenho medietatem decime de dominio de omnibus rebus et unum hominem cum quinque acris. In Haingeham duo molendina que
Aldewinus molendarius tenebat. De terra
Adelelmi de Burgate x solidatas. Apud Caldewellam xl solidatas terre, dimidiam decimam de dominio de Miblanc de Colun, apud Bures totam decimam
Ricardi filii Hadaline et
Gilberti vicini sui excepta parte
presbiteri , apud Canevellam tertiam partem decime
Aluredi vicecomitis et duas partes decime
Radulfi in eadem villa, apud Haingeham tertiam partem decime
Rannulfi Mengui et tertiam partem
Roberti Balci et de terre
Guihumari et de terra
Willelmi Grosvassal. Omnes vero has donaciones volo et firmiter precipio quod predicti monachi cum omnibus que iuste et legaliter adquisierint perpetualiter habeant et possideant libere et quiete, in bosco et plano, in pratis et pascuis, in aquis et molendinis, et exclusis et piscariis, in viis et semitis, in civitate et extra, et in omnibus rebus aliis et locis, cum saca et soca et toll et theam et infanganetheof et cum omnibus aliis libertatibus et liberis consuetudinibus cum quibus prenominatus
Albericus de Ver melius et liberius tenuit vel aliquis antecessorum suorum. Preterea concedo et precipio quod omnes res predictorum monachorum et homines sui proprii de domo sua sint quieti ab omni theloneo et consuetudine et passagio per totam Angliam et prohibeo ne aliquis eos disturbet super x libras forisfacture.
Hiis testibus.
Roberto Lincolne episcopo, et
Johanne de Baiocis, et
Gilleberto capellano, et
Goisfrido de Diva, et
Hamone dapifero, et
Rannulfo Meschine, et
Willelmo Pevrello de Notingham, et
Hugone de Bochelanda, apud Radinges.